113
Modus putrefaciendi materiam rudem. VII
extenuabis ignem. Quia vt iam sepius dictum est, si nimium cogeres ipsam substantiam
quam debet distillari, natura ipsa corumperetur. Ait enim Galie. & Aristot. quod natu¬
ra est incompatibilis & motus vehementioris. Ideoque ea quam poteris diligentia perspi¬
ciendum & perlustrandum est totes animi viribus et conatibus, ne in tem¬
perandis caloris gradibus deficias, quia in hoc vera omnium distillationum
ars consistit. Ideoque totam rei substantiam aperte decdarare voluimus, ne
mella absinthijs miscuisse videamur. Sequitur forma furni accidae.
Quomodo materia rudis distillationi minus obediens debeat
putrefieri. Cap. iij.
OMNI DILIGENTIA et accurata industria consideran¬
dum est, cuius substantiae sit ipsa materia digerenda dure se¬
cundum vel mollis, hoc est grosse vel subtilis, et qui aut qua
arte possit putrefieri aut digeri, vt obediat magis distillatio¬
ni, & vt purum ab impuro, grossum a subtili, & contra possit
sequestrari. Quicquid igitur hoc sit, ex quo ex trahere velis quintam essen¬
tiam per distillationem, primum et ante omnia in fimo equino, cui nul¬
lus calor per accidens attribuitur, putrefiat, et digeratur per duos menses, &
iterum inter primam & secundam distillationem per vnum mensem, in¬
ter secundam & tertiam per tres hebdomodas, inter tertiam et quartum per
quindecim dies, inter quartam et quintam per dies octo, inter quintam &
sextam perdies quattuor, inter sextam et septimam per duos dies. Et scias
quod fimus semper debet esse eiusdem caloris, quia si calor deficeret, aquae
circulatio corrumperetur, et per consequens materia ipsa, quę in quintam
essentiam deberet redigi, separaretur in calore coeli, quod poteris in diame¬
trali linea videre, que ipsam quintam essentiam, que est pars superior, di¬
uidit a suis fecibus, & hęc est pars inferior. Et hic notabis, hos gradus di¬
gestionis & putrefactionis materię suae ita attribuendos esse, sicut supra
de gradibus caloris narratum est. Iccirco longiori putrefactione opus est
ante distillationem quam postea. Et facta prima distillatione, materia ip¬
sa non tantum grossiciei in se continet, & magis est apta ad faciendam quin¬
tam essentiam quàm erat antea. Et ideo post primam distilationem putre¬
factio debet fieri breuiori tempore quàm antea, quia materia est effecta sub¬
tilior & defecatior quàm erat. Et ideo non immerito perpendendum est,
debere fieri septem digestiones seu putrefactiones, sicut & septem distilla¬
tiones. Modus autem digerendi secundum philosophorum opiniones hoc
modotraditur. Quod quilibetqui vult tale opus perficere, faciat fieri foue¬
am quinque pedum profundam, largam vero duorum pedum, vel paulo
plus. Cuius figura debet esse talis, vt hic¬
B Fiat.
Aristot.
libri. ij.
phisic.
Gradus
putrefa¬
ctionis
Modus
putrefa¬
ctiendi
materiam.