867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 513
CATAPOTIA AD PESTEM SALVTARIA.
Alomes vncia: myrrhae, croci, singulae semunciae vino albo
dorato excipiuntur. Tutus horum vsus est in pestiferę luis con¬
tagione praecauenda: si quis scrupulum vnum, aut majus pondus
quotidie ieiunus sumat. nam excrementa biliosa, pituitosáque
ventriculo, intestinis, iecorique inclusa euacuant: cerebrum ro¬
borant, & corpus à putredine vindicant.
ALIA CONTRA PESTEM ARTE CONFECTA.
Myrrhae, croci, boli Armeni, corallij rubri, succini, singulae
drachmae: myrobalanorum chebulorum drachmae duae: alomnës
drachmae septem: vino albo odorato excipiuntur. Ex his fingun¬
tur catapotia, quae ad eadem sunt vtilia, quae superiùs retuli.
CATAPOTIA EX HIERA
simplici Galeni.
Pulueris hierae simplicis Galeni vnciae duae: mellis rosacei
colati ad ea excipienda quod satis est. Ventriculo ex humoribus
biliosis pituitosisque offenso prosunt.
CATAPOTIA EX HIERA
& agarico.
Pulueris hierae simplicis Galeni, agarici in pastillos redacti,
singulae semunciae: aloes vncia: mellis rosati colati quod satis est
omnibus excipiendis, rediguntur in catapotia. Alij ex syrupo ro¬
saceo ea formant. Stomachicis, suspiriosis, & alijs ventriculi &
thoracis vicijs, à crassis & pituitosis humoribus ortis, opitulantur.
CATAPOTIA ALEPHANGINA, VEL
aromotica, hoc est, odorata, Mesue auctore.
Cinamomi, cubebarum, ligni alomens, calami aromatici, maceris,
nucis muscatę, cardamomi, caryophyllorum, asari, mastiches, iun¬
ci odorati, nardi Indicae, carpobalsami, singulorum vncia: absin¬
thij, rosarum rubrarum, singulorum drachmae quinque. Omnia
terantur crassiùs, & in libris duodecim aquae communis per di¬
em macerata, coquantur ad dimidias: deinde alomnes saepiùs lotę in
aqua coelesti, rursúsque siccatae, & in puluerem redactae libra, in
iuris colati libris duabus diluatur, exprimaturque. agitatis simul
in sole frequentiùs, myrrhae, mastichae, singulorum drachmae
quinque, croci drachmae tres addantur. Tritis curiosè reliquum
decocti superioris affundatur, sit vt tandiu in sole agitentur, dum
exiccescant, & in iustam crassitiem redigantur, catapotiaque in¬
de fieri possint. Rectè itaque mense Iunio, aut Iulio conficientur.
Mirum autem est, quòd Mesue aromata decoqui iubeat: cùm in¬
n 3
Catapotia artifi¬
tiosa.