867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 515
bur ventriculi confirmet: myrobalani autem, vt biliosos & calidos
vapores in eo haerentes à capite arceant. in tenuibus verò &
cribus capitis fluxionibus offeruntur, vt tenuem materiam faci¬
decumbentem sistant repellantque.
CATAPOTIA EX FVMARIA AVICENNAE.
Myrobalanorum luteorum, cepulorum; indorum, singulò¬
rum drachmae quinque: alomnes vnciae septem: diacrydij drachmae
quinque. Succo fumariae excipiuntur, siccanturque rursus: dein¬
de trita succo iterum excipiuntur exiccanturque: & sic tertiò fieri
debet: tandem in catapotia formantur. Humores acres, biliosos,
pituitosósque, salsos & adustos educunt: ex quibus pruritus, sca¬
bies, & id genus vitia contrahuntur.
CATAPOTIA EX AGARICO, MESVAE.
Agarici drachmae tres: mastichae, iridis, marrubij, singulae,
drachmae: turpeti drachmae quinque: pulueris hierae picrae dra¬
chmae quatuor: myrrhae drachma: colocynthidis (huius loco re¬
ctè ponuntur pastilli alhandal) sarcocollae, singulorum drachmae
duae. Agaricum in puluerem redigitur: reliqua contunduntur:
omnia sapa excipiuntur, fiúntque catapotia. Crassos, viscosos, pi¬
tuitolósque humores è capite, thorace, remotisque partibus edu¬
cunt: tussim inueteratam sedant: asthmaticis, & peripneumoni¬
cis quatuor scrupulorum instar conferunt. Quidam agaricum
simplex, non in pastillos redactum ponendum esse censent:
CATAPOTIA OMNIBVS HVMORIBVS PVR¬
gandis communia, vulgo aggregatiua Mesuae.
Myrobalanorum luteorum, rheubarbari, singulorum dra¬
chmae quatuor: succi eupatorij, succi absinthij, singulorum dra¬
chmae duae: diacrydij drachmae sex: myrobalanorum cepulorum
indorum, agarici, colocynthidos, polypodij, singulorum drach¬
mae duae: turpeti alomes, singulorum drachmae sex: mastiches, ro¬
sarum, salis fossilis, epithymi, anisi, zinziberis, singulorum dra¬
chma. Excipiuntur electario ex succo rosarum solutorio, fingun¬
turque catapotia. Omnes humores quauis è corporis parte, prę¬
sertim cerebro, capite, ventriculo, & iocinore expurgant, & nulli
non morbo conueniunt: ideo etiam febribus compositis, & anti¬
quis accommodantur, cocta iam illarum materia. Drachmae in¬
star pondus ex illis communiter exhibetur: virium tamen, aetatis,
& sexus ratione habita.
CATAPOTIA SINE QVIBVS NON NICOLAI:
Haec optima, quibus nemo carere debet, vulgo inscribun¬
n 4