113
De extractione quintae essentiae.
Perspeximus illud Vergilianum Non omnia possimus omnes
Cum quoque Hesiodus dicat. Non vni dat cuncta deus. Et cum
propter nimium laborem, qui semper fastidium & nauseam fa¬
cit, & propter magnas expensas, quę in hoc opere egregio non
immerito adhiberi solent, paucos admodum videamus labo¬
rare modo prędicto. Statuimus igitur tradere modum breuio¬
rem, faciliorem, & minus expensarum egentem. Scio enim perplures esse stu¬
diosos huius artis, qui ex ipsa lectione nostri operis possent abduci ab
hoc egregio labore. Ideoque alium modum illis trademus extrahendi quin¬
tam essentiam vini, faciliter absque magno labore & expensa. Et est talis.
Cape de vino meliori quod in uenire potueris, siue sit album siue rubeum
quod parùm fit dulce, & hoc distillabis per alembicum quattuor vicibus,
sicut communiter fit apud nos aqua ardens, vel aqua vitę, & si potest fie¬
ri sepius, melius foret, vt probatione possit apparere, ipsum satis superque es¬
se distillatum, ita quod cum in vas argenteum vel stagneum fuerit impo¬
situm, quod incensum penitus aduratur, ita vt nulla humiditas in vase re¬
maneat, quia haec est vera probatio. Et vinum ita distillatum, est accom¬
modatissimum ad hoc opus distillationis circulatoriae. Haec ergo materia
ita digesta & rectificata ponatur in prędictum pellicanum ansatum, quem
iam vas Hermetis nuncupamus, & habeat in summitate foramen, per quod
immittitur & extrahitur materia circulanda. Quum ergo hęc materia ita
fuerit in vase bene lutato, & cum luto forti cementato, vt vires materię eua¬
porare non possint, & ex frequenti ascensione & descensione ipsa aqua vi¬
te in veram quintam essentiam conuertetur. Et ipsum vinum ita distillatum,
vt supra dictum est, cum habeat omnia quattuor elementa, tamen per cre¬
bram motionem & agitationem, que fit propter ascensum & descensum,
de corruptibili in quodammodo incorruptibile transit & conuertitur. Si
ergo videtur percrebrum ascensum & descensum distillationis, impurum a
puro, & grossum a subtili separi, quanto magis id contingit in distillato¬
rio quaea millies millesies sursum & deorsum agitatur, quanto magis existi¬
mandum est putreficari ipsam materiam elementatam, & conuerti in sub¬
stantiam in elementatam & corpus in corruptibile. Igitur quanto coelum
ipsum incorruptibilius est ipsis quattuor elementis, tanto magis ipsa quin¬
ta essentia in corruptibilior est corpore elementato. Quum autem illa
sublimatio multoties fuerit facta in distillatorio prędicto, tandem aperia¬
tur foramen quod est in summitate pellicani, & ex ipso preciosissimo &
fragrantissimo odore poteris cognoscere, si fit aliquid ex quattuor ele¬
mentis restans in ipsa materia, quae debet conuerti in quintam essentiam
Quia si ad Quintam essentiam perfecte venit, exibit ex circulatorio
odor fragrantissimus ita etiam preciosus, vt videamur esse ad coelum
eleuati