821
ANTIGRAMANIA. 629
celebrat anatomiam, eamque requirit non
secundum noticiam historicam, seu nudam,
sed vt accommodetur ad vsum medicandi
& cibandi, vt cognita constitutione partium
corporis, postea aegrotis possimus dicere
non quidem, hic situs est ventriculus, epar
est in dextro hypochondrio, intestina ven¬
triculo cohaerent, &c. Sed talis natura est
partis huius, tale habet temperamentum:
ita tu dispositus es, ita afficieris ab hoc illo;
Hoc caue, illud vsurpa, &c. Haec est vera
expositio textus Hippocratici. Quid autem
Neoparacelsus? Plane portentosum agit
interpretem. Nouo conatu audet trans¬
formare Hippocratem in Spagirum. Com¬
prehendemus rem syllogismo:
Aut essatam anatomiam requirit in
medico, Hippocrates, aut topicam:
Hanc non: Illam ergo.
Assumptum probatur: quia 1. lanienam
cadauerum Galenicam repudiat, eamque
Sophistis, malis medicis & pictorib. relin¬
quit. 2. Deinde quia essatam multis verbis
attingit. 3. Requirit internam & vere me¬
dicam. Topica non est interna & medica,
sed pictoria. Ergo hanc repudiat. 4. Postu¬
lat authores morborum & sanitatis & to¬
tius liturgiae humanae. Haec non sunt topica.
Hanc ergo non probat. 5. Quae medico sunt
Rr 3
neces¬
Paracelsi¬
cus porten¬
tosus inter¬
pres.
Hippocratem
non Galeni
sed Paracel¬
si anatomiam
essatam, quae
non corpus
humanum se¬
cat, sed me¬
dicinas re¬
quirere.