867
Catapotia pur¬
gentia somnus
sequetur.
524 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
gant, à primo somno, vel in aurora assumi, concoctione iam ab¬
soluta: quae modicè aluum ducunt, ante cibum exhiberi conue¬
nit. Quia verò huiusmodi catapotia ex longinquioribus parti¬
bus, quàm potiones trahunt, diutiúsque stomacho immoran¬
tur, rectè ipsis deuoratis, somnus subsequetur, vt postea pleniùs
audies. vbi quo tempore, & modo catartica exhibenda sint agemus.
MATHETES, Súntne catapotia etiam non purgantia? GERON,
Sunt vtique, quae immutandi, aperiundi, astringendi, lenien¬
dique facultatem obtinent: de quibus inferiùs. MATHETES, Per¬
sequere igitur purgantia medicamenta, si quę supersunt. GERON,
Restant pauca, ex quibus sunt praecipuè pulueres.
PVLVERES.
DIASENAS, MONTAGNANA AVCTORE.
Senae drachmae duodecim: zinziberis, macis, singulorum
drachmae tres: cinamomi, foecularum vini albi (vulgo tartari,
singulorum sesquidrachma. Detrita subrilissimè, in puluerem
redigantur. Hic adustos serososque humores, & pituitam salsam
ex iusculo drachmarum duarum instar, vel quatuor, hora ante
cibum assumptuspurgat.
PVLVIS ALIVS.
Senae absque seminibus semuncia: foecularum vini albi va¬
lidi drachmae duae: cinamomi, zinziberis, singulorum drachma
semissis. Hic semuncię pondere ex iusculo exhiberi potest. Pitui¬
tam pectori infarctam extrahit, asthmaricis, & suspiriosis vtilis.
PVLVIS EX TVRPETO,
Turpeti electioris drachma: hermodactylorum drachma
semis: zinziberis albi scrupuli duo: zaccari albi semuncia. redi¬
guntur in puluerem, exhibenturque.
ALIVS AVICENNAE.
Turpeti optimi, mastiches electae, zinziberis albi, singulo¬
rum drachmae decem: zaccari albi drachmae triginta. Deteran¬
tur subtilissimè, commisceanturque. Humores phlegmaticos
uacuat. Exhibetur autem puluis hic pueris, mulicribus, senibus,
humidis, delicatis, & otiosis.
PVLVIS SOLVTORIVS ARTIFICIOSVS.
Turpeti vncia: zinziberis, cinamomi, mastiches, caryo¬
phyllorum, galangae, cardamomi, seminis anisi, hermodactylo¬
rum, diacrydij, singulorum semuncia: foliorum senae vnciae duae:
zaccari albi vnciae quatuor. Redigantur in puluerem, ad pitui¬
tam, & melancholiam purgandum idoneum.
PVL¬