821
632 ANDREAE LIBAVII D.
cipiorum, situs & reliquorum. Falsus er¬
go Paracelsista est. Reliqua fallunt elen¬
cho [GR]κατα τι[/GR], vt ante expositum est. Se¬
cunda & elenchum ignorat, & principium
petit. Quam anatomiam intelligat, mani¬
festum fecit in libro de anatomia, in quo
primum, de tracheae arteriae origine, ter¬
mino, forma & partibus agit: postea de
pulmonum situ, colore, forma, lobis: de
cordis item situ & forma, de arteriis epa¬
te, renibus, vesica, gula, liene, ventriculo,
intestinis. Haec non essate & spagirice ex¬
plicauit: neque quicquam in aliis libris
extat de illa anatomia Vulcanica; vt luce
meridiana clarius est. Omnino cadaue¬
rum illa laniena, vt proterua sua lingua
vocat ille hominis vocabulo indignus,
totum habet Hippocratem. In sophis¬
mate tertio assumtum falsum est: Et pro¬
batio eius ex dissentaneo, futilis & inepta.
Quae, n. pictoria sit, ante dictum est. Quar¬
tum portentum eodem aegrotat & morbo &
in eodem loco. Falsa enim est assumtio &
putida. Iamque abit in Gangraenam. Quin¬
tùm [GR]ψωσμα[/GR] fallit in assumto per elen¬
chum [GR]κατά τι[/GR]. Nouimus quod non omnia
necessaria medico in cadauere sint. Idque
monuerat etiam Aristoteles. Celsi di¬
ctum ita allegatur, ac si nullus vnquam
foret, qui ex autore repeteret. Ita ait ille:
Neces¬
De II. soph.
Quam ana¬
tomian Hip.
intelligat.
III. Soph.
IIII.
V.
Celsus.