821
634 ANDREAE LIBAVII D.
est Sophista tam turpis & impudens. Val¬
de mirabiliter policetur Spirituum ocu¬
lis subiiciendorum Spagirian. Sunt autem
spiritus attractiuae seu omnino faculta¬
tum naturalium praesides, non ita crassi,
vt videri possint, nisi transmutentur in
queam naturam, aut misceantur vaporibus
crassis. Si mihi Neoparacelse ope vulcani
tui separaueris spiritum attractiuae & reli¬
quos, eosque oculis subieceris ita vt vide¬
am, & intelligam te non fefellisse; ex car¬
bonario te factum medicum aureum di¬
cam. Si Paracelsus es: debes id posse. Nam
Paracelsus adeo dexter fuit, vt ignem, de¬
quo Dornesius & alij multi dubitant, sit
ne in rerum natura corpore proprio, an
non; & aerem etiam subtilissimum; coque¬
re, & in elementa quatuor resoluere po¬
tuerit. Et nisi praematura morte obiisset,
destillasset etiam coelum & stellas, & spiri¬
tus aereos, & omnes Diabolos redegisset
ad purum ex impuro. Tantus fuit magister.
Et hinc etiam se vocat Monarcham. Non
autem alia res sunt spiritus humani, quam
aer quidam subtilissimus; quanquam, si¬
cut Cardanus & alij negant ignem esse
peculiare elementum; ita Philosophi qui¬
dam non admittunt attractiuum, & reli¬
quos spiritus, esse quid distinctum & pe¬
culiare. Bene ergo tibi cum Cacophrasto
tuo
Spiritus na¬
turae an vi¬
sibiles.
Paracelsus
ausus est
gnem in 4.
elementa di¬
uidere? qui
tamen in re¬
rum natura
negatur esse
&c.
Paracelsus.
monarcha.
Dissensio de
spiritibus na¬
turae.