867
Vomitus quot mo¬
dis solicitetur.
Lenia.
Mediocria.
Vaemia
Fomulae vomi¬
coriae.
Ex aquis stilla¬
ti: ijs
Ex zulapio.
Ex puluere & de
cocto.
Exsyruso iuleoi
Instar in febri
cartiaua vera.
526 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
per inferiora existant: si verò aliae quaedam adhuc restent, obse¬
cro eas quoque deinceps adiungas.
FORMVLAE PVRGANTIVM
MEDICAMENTORVM PER VOMITVM.
GERON, Quemadmodum in alijs morbis humorum vitio¬
sorum materia per aluum expurgari postulat: ita in alijs per vo
mitum, via nimirum breuiore, quàm inferiùs, praesertim si nau¬
sea, aut stomachi dolor, aut oris amaritudo adsit. MATHETES,
Quot res vomitum ciêre possunt? GERON, Tres potissimùm:
na lenium: altera mediocrium: tertia valentium. Prima est cibus
humectans, temperatúsque, vt ptisanae cremor, lutea ouorum, fi¬
cus recentes commesti: quibus aqua calida superbibatur, vel tepi¬
da, vel cremor ordei, vel mulsa, vel dulce vinum, vel syrupus ace¬
tatus simplex, & compositus cum aqua tepida: oxymeli simplex
cum aqua communi, vel ordeacea. Mediocria sunt flos & semen
anethi, semen & radix atriplicis, melonum, cucumeris, & rapha¬
ni: item semen rapę & erucae: semen nasturtij, dauci, & radix be¬
tonicae: huc etiam valet, hiera picra Galeni, & puluis eiusdem:
sed haec rarò in vsum adhibetur. Valentia existunt, spartij, seu
genistae flores, siliquae, & semen: hulbus vomitorius comestus,
vel eius decoctum potui assumptum: sambuci, & ebuli folia, ra¬
dixque, oleorum modo cocta: raphani syluestris radix: caepę, &
nasturtij semen: cyclaminis radix, & succus. valentissimum est
veratrum album, veteribus olim frequenter vsitatum: sicut ho¬
die stibium & hydrargyrum cum auro arte chemica paratum:
nec non puluis herbae eupatorij Mesuae, vulgò gratiola voca¬
tae. MATHETES, Quibus formulis vomitoria ista sumuntur?
GEROM, Interdum ex quorundam vomitionem citan¬
tium decocto, cui pulueris iam dictorum drachma vna, vel se¬
missis additur: vel ex aquis destillatitijs, puluere iniecto. aliâs for¬
mula zulapij ex liquoribus, & syrupis exhibentur: aliâs decocti
iure, aut alio humore citra syrupos, aut pulueres: vt,
Corticis radiculae, seu raphani, seminis althaeę, vtriusque
drachmae duae: foliorum lauri drachmę tres: ordei pugillus. Om¬
nia inferuescant in aquae selibra vsque ad tertias. Iuri colato ad¬
datur pulueris raphani, atriplicis, singulorum drachma semissis:
oxymelitis vncia: acori communis semuncia. omnia permixta te¬
pida exhibentur. Vel in hunc modum,
Syrupi acetati simplicis semuncia: aquę tepidae vncię quin¬
que misceantur. Hoc vomitorio in febris tertianae verę accessio¬
nis initio vtendum est, si aeger nauseare inceperit, idque ante ci¬
bum. Vel tale, quòd paratur sic,
Oxy