509
EPISTOLA.
tandem illius mentem recon¬
ditamque scientiam cognituros
esse certo vobis persuadeatis.
Neque enim Philosophorum
scripta ex verborum cortice, sed
ex naturae viribus intelligun¬
tur. Nam persaepe illi verborum
inuolucris atque integumentis
res pulchras & difficiles occul¬
tarunt, ne ad tantis mysterijs, in¬
dignos praestantissimę illę artes
emanarent. Secretum enim, quem¬
admodum ipse auctor testatur
xxix. cap. non datur nisi filijs
Philosophię, id est, inquisito¬
ribus & indagatoribus verita¬
tis: Neque verò fieri potest, vt
ij rectè naturam intelligant, qui
non omni cogitatione motuque
animi in illius occultis ope¬
rationibus inquirendis versan¬
tur.