509
THEORICA.
8
qui est primum elementum. De secunda
post eam magis pura, fecit aerem, qui est
secundum elementum. De tertia vero pu¬
riori post aerem, fecit aquam, quae est
tertium elementum. de quarta autem
minus pura fecit terram, quae est vlti¬
mum elementum. Primum autem vo¬
lumus significari per P. secundum per
Q. tertium per R. & quartum per B.
Inquantum natura in elementalibus est
magis perfecta, cum parua perfectione
in toto perficitur. Nam vna ab alià
perficitur, per concordantiam proprieta¬
tùm suarum, & earum quinti instrumen¬
ti, rei coelestis participantis & in illa quae
ab illis elementis postea descendit, cum
parua natura, perfectione scilicet gene¬
rationis, & corruptionis, & è conuerso,
quia suus instinctus siue appetitus im¬
mediatè veniens est à creatione naturae.
Et ideo non perfectum est omnino, quod
agit natura, respectu perfectionis, quae
à creatore venit, non per naturam.
Quia tunc illud est sine destructione
perfectum. Ille enim instinctus vel ap¬
petitus naturae, non potest rem perfe¬
ctam facere, nisi perficiatur diuina sci¬
entia intellectuali, sicut in humana na¬
tura,