509
THEORICA.
10
ciale, exemplare, & materiale.
Primum radicale principium artifi¬
ciale, deus est, omnium creator. secun¬
dum principium exemplare ab ipso deo
mouetur, qui dictus est sapientia. tertium
verò succedens principium, quod est ma¬
teria, creata per deum id est sapientiam,
quae mouetur ab ipso, est primordiale
lementum, quod appellamus hyle, quod
tibi, si bene intellexisti, declarauimus,
quod quidem quaerere non est tibi prae¬
sumendum in sua simplici specie, ad inci¬
piendum opus nostrum, quamuis sine
pso scire opus nostrum non possemus ne¬
que ad finem deducere. Sed ipsum in
composita specie quaerere debemus,
psamque purgare, & per ignem euacuare,
vt sit pura & clara, vt suprà diximus, quod
omnia elementa creata sunt à dicta sub¬
stantia, & ab ipsa viuificata, ad creandum
& corrumpendum. Quia necessarium
est, vt naturaliter apparet, cum omnis,
res sub lunae globo existens sit creata &
formata à dicta materia, quae est hyle vo¬
citata, quod de illa sit maior influen¬
tia, in omni re elementata, plus in vna
quam in alià, sicut per naturam repe¬
rimus, & quod ibidem quiescit.
Per
hoc
C ij