509
THEORICA.
11
rum, quae ex materia nascuntur coelesti,
quae fieret supra naturam suam. Et per ali¬
os philosophos fuit forestum vocitata,
comparando eam rei grossae & crudae, ra¬
tionem sue possibilitatis. Et per alios philo¬
sophos, fuit possibilitas appellata, quia
nullam formam habet actualiter, sed om¬
nem formam per possibilitatem ipsa con¬
tinet, quasi inclusam velut silentium sine
auditu, vel qui non vident, nec videri pos¬
sunt propter tenebrositatem. Et sic debet
intelligi ista materia, quasi de ipsa nihil
intelligant. Et ideo scriptum est, quòd
psa est forma mundi, in quo autem modo
ordinata sunt elementa in mundo, de qui¬
bus omnia sunt generata, prout optime
patebit, & declarabimus in capitulo se¬
quenti.
De forma minori, & de principijs
naturae mineralis simplicis
per extremitates &
media.
CAP. III.
Cvm de maiori forma determinatum
sit, postea descendendo de minori
determinabitur. In qua sunt princi¬
pia suc¬
C iij