509
THEORICA.
13
mediate generata per naturam à substan¬
tia viua dictae aquae, de quorum vapori¬
bus omne aliud argentum viuum coagulatur,
& est retinaculum rectum dictorum vapo¬
rum in illo metallo, cuius est vapor. Et hoc
fit secundum depurationem, quam mate¬
ria recipit per naturam, cum informatio¬
ne tali, qualis sibi administratur ad formam
& speciem dicti metalli. Et talia sulfura
significata sunt per G. Septimum extre¬
mum sunt metalla generata ex dictis vapo¬
ribus sulfureis, & argento viuo per successi¬
uam decoctionem, & sunt vera extrema
siue extremitates siue media imperfecta
clausura, & in omni opere naturae signifi¬
cato per H. Sed per corruptionem, quando
extra ipsorum mineras extracta sunt, in¬
tendit natura rubificare & rubiginare, ad
redeundum per motus circulares, illa cor¬
rumpendo, & iterum generando, tantum
quòd terminentur in nouam generatio¬
nem, per digestionem in suis mineris, in
quibus sunt inclusi vapores resoluti ab il¬
lis corrupti, propter grauitatem suorum
elementorum instinctu naturali, & ibi¬
dem suo motu digeruntur, quousque in
speciem meliorem terminentur, sicut ge¬
neratio carnis fit in corpore animalis, per
cibi
C v