509
THEORICA.
21
Quomodo non sit nisi vnus lapis
philosophicus, & de aui¬
satione suae purga¬
tionis.
CAP. VII.
Dicimus, quòd non est nisi vnus lapis
philosophicus à rebus supradictis
nostro extractus magisterio. Et ideo
quando de nouo venit in mundum, non
debes ei addere alium puluerem, vel aquam
aliam, nec aliquam rem extraneam, nisi il¬
lud, quod in eo natum est, suae naturae pro¬
priae radicalis, & mater eius, quae eum pa¬
scit, est sulfur, quod formauit lapidem suum
in calore coelesti. Sed antequam eum ex toto
extrahas, purga eum, & munda ab omnibus
suis infirmitatibus, quae sunt contra natu¬
ram suam, phlegmaticis terrestribus & cor¬
ruptilibus, quia mors eius sunt, quibus
circumdatur, quae ipsius viuificatiuum spi¬
ritum mortificant, qui habet posse suscitan¬
di eum de morte ad vitam perennem con¬
tra bellum ignis. Non potest tamen osten¬
dere suam virtutem, quousque motus altę
& honorabilis naturae mobilis in magna
D v
puri¬