509
THEORICA.
22
portat in se, quę est proprietas penetratiua.
Et ideo nulla corporis grossities debet aut
potest amouere proprietatem eius magnam &
penetratiuam, impedimento à suo contrario
prouenienti. Et hoc modo manet & mane¬
bit corpus indutum ab extra claritate pul¬
chra, quia spiritus eius potatus est, & cor¬
pus intrauit spiritum, qui eum suscitauit, & ter¬
minauit in forma pulueris multum subtilis,
fluentis & fundentis instrumento ignis
fusione leui sine fumo, qui est sicut ignis
ardens, quando flamma tangit eum, cum
alteratione permanente, quae facta est am¬
plexu amicabili naturae, retinente propri¬
am naturam suam alleuiatione perenni, &
illud leuiter fit cum practica, quam à theo¬
rica reperimus, quae nos his verbis pulchre¬
& leue monuit.
De praeparatione lapidis.
CAP. IX.
PRęparatio lapidosi spiritus ac fermenta¬
bilis est, quòd recipias de succo luna¬
riae, & sudorem eiùs extrahe cum igne par¬
uo & leui, & habebis in tuo posse
num de argenti viuis nostris in liquore
& forma aquae albae, quae est ablutio
& purgatio lapidis, nostri, & totius
eius