821
ANTIGRAMANIA. 655
quia non quoduis abit in quoduis, sed in
determinatum. Sed & superfluitas relicta
multum habet virium. Facile ergo pote¬
rant Galenici hoc Neoparacelsi commen¬
tum dissipare, si ipsis liberet eo modo Ga¬
denum tueri. Studiosi notabunt aliquos
Galeni locum ibi de chylo interpretari.
Quod si est, facile videre est cur negauerit
pituitam non facere ad mores. Item cum an¬
te 4. humores considerauit in [GR]διαπλήσει[/GR] ex
sanguine materno; huius respectu omnibus
vim ad mores tribuit: postea vero in nutri¬
tione, excipit phlegma seu chylum, eumque
non prius efficacem tradit, quam in sanguinem
mutatus sit, reliquis humoribus ante non
existentibus, nisi ex sanguine materno, &c.
Et sic plures possunt esse eiusdem senten¬
tiae. Tertium argumentum non minus est
futile: Ita habet:
Qui quatuor humores numerans, ex eo¬
rum postea ordine pituitam tollit, is in¬
constans est. Galenus id fecit. Ergo, &c.
Assumptum probatur prima parte, quia
ipse apertis passim verbis habet 4. in qui¬
bus nominatim est [GR]φλέγμα[/GR]. Alterius firma¬
menta afferuntur quinque: 1. Ait se quae
hic de pituita disputat ante firmis rationi¬
bus demonstrasse. Delet ergo ex albo hu¬
morum pituitam. 2. Quia fit in ventriculi
saltem coctione. 3. Quia in sanguinem
muta¬
Pituitae no¬
tat interdum
chylum.
Pituita ex
ordine hu¬
morum sub¬
lata.