509
THEORICA.
46
infunditur virtus: formatiua lapidis no¬
stri, sicut in semine bruti generati à super¬
fluitate nutrimenti putrida, à vasis testicu¬
laribus virtus formatiua animalis descen¬
dit, quae virtus postmodum per diligentiam
naturae specificae informat indiuidua in
speciem animalis praecedentis. Et est sicut ma¬
gister carpentator, qui informat suum ar¬
tificiantem per suam artem operando. Sic
enim est in materia lapidis nostri virtus
informatiua, quae respicit perfectionem
ius & alterius. Et ideo dicimus, quòd est
vna virtus mineralis, quae format lapides
ac metalla, ac omnia, quae inter ea sunt
media. Et vltro dicimus, quòd ipsa est
communis virtus naturę mineralis, per
eam sunt formati per determinatio¬
nem, quam accipit ab aqua terrestri eo¬
rum generationis, & in ipsa aqua stat fi¬
xata, videas tunc si est res communis, cùm
ipsa sit in lapidibus, quos tu quotidie cal¬
cans. Et nota, quòd ex hoc patet doctrina,
in qua terra, anima debeat terminari, &
coniungi Mercurius. Et super hoc passu
videatur epistola Alexandri, quae loqui¬
tur de illis qui dicunt, lapides qui inuenium
tur inutiles & nullius valoris. Vnde mirantur
rustici, quando eis dicitur, quòd nostrum
argen¬