509
THEORICA.
47
do per frigus aereum constrictiuum se
congelant. Istae gummae sic congelantur,
cùm sunt extra locum generationis earum,
in quo loco est formatiua virtus, scilicet,
calor, qui format ipsas humiditates per
sua duo instrumenta in folijs, & floribus
ac fructibus secundum suam naturam,
quando infra arbores suas fuerunt, &
rant sub dicta virtute, scilicet, informati¬
uo, quae erat in naturali calore. Et per hoc
intelligere potes, quòd sicut materia sicci¬
terrestris, quae passa est per humidum visco¬
sum, cum materia humidi, quae passa est per
ignem & siccum terreum, parata est ad la¬
pidem, & in ipsum generata per infusio¬
onem virtutum stellarum & loci, vt suprà
diximus de virtute formatiua lapidis. Sic
generatur per infusionem similis virtus
in semine genitalium, scilicet, quando se¬
men descensum est per totam spongiosi¬
tatem corporis, & attractum in vasis semi¬
narijs, tali modo, quòd dicta virtus acci¬
pit determinationem loci vbi infusa est,
& per hoc accipit potentiam formandi fi¬
guras diuersas propter differentiam qua¬
litatis loci generationis. Quia quando
virtus informatiua infusa est in materia
minerali, recipit materiam multum in
com¬