113
Praeparatio mercurij pro amalgama. XXVII
pede leporis, sicut iam dictum est, & mercurius qui ascendit ab intro, debet
semper admisceri iterum cum amalgamate, donec nullum Solem videas ad¬
mixtum cum mercurio. Haec autem materia nigra: dequa iam diximus, a
philosophis Caput corui appellatur: & est initium omnis verae & perfectę
scientiae. Et licet sit nigra defusca: est tamen aurum quod infundendo pote¬
ris probare. Et quando videbis ipsum mercurium non plus reddere de ta¬
li materia nigra: tunc est certissimum indicium, nullum Solem plus in ip¬
so contineri. Dum ergo ipsam ita collegeris: debet optime lauari: vt totus
mercurius ab ea secedat & separetur. Hęc autem lauatio fit hoc modo. Di¬
stilla semel aquàm fontis per alembicum: imponendo materiam nigram
in vrceo vitreato: superinfundendo de hac aqua distillata, & teratur cum di¬
gito mundo hinc & inde: & videbis Mercurium ab ipsa materia separa¬
tum, in fundo residere. Postea colabis aquàm & materiam ab ipso Mercu¬
rio in vrceum alium vitreatum: superinfundendo aliam aquam distilla¬
tam: faciendo sicut prius. Et hoc toties: donec tota materia ab ipso mercu¬
rio segregetur. Postea recipe vrceum cum illa nigra materia: & pone ad lo¬
cum securum ipsum optime tegendo: ne aliquid impuri possit incidere: &
dimitte ita requiescere per diem & noctem: & tota materia in fundo resi¬
debit. Dehinc aqua a materia ipsa coletur cum panno lineo albo & mun¬
do: & illa materia siccetur super paruum ignem, de carbonibus factum, aut
ponatur in arenam calidam, vel in cineres. Postea in cucurbitam ponatur
ipsam optime lutando, & vsui reseruetur, donec volueris ea vti. Mercuri¬
um autem tuum, cum quo vis facere amalgama, debes ita praeparare. Pri¬
mo accipe de Mercurio quantum volueris, imponatur in mortarium cum
aceto & sale communi: teratur: immisceaturque insimul cum pistello ligneo
donec acetum in nigredinem deducatur. Quo facto, ab ipso Mercurio se¬
gregetur, & coletur, aliud recens superinfundendo: iterumqe pistando, do¬
nec nigrescat. Deinde iterum coletur: & aliud superinfundatur. Et hoc fac
toties: vt ipsum acetum desinat nigrefieri. Postea permittas stare donec mer¬
curium in ipso fundo videris: & inde acetum iterum coletur. Mercurium
vero ipsum cum sale in vrceo vitreato pones ad ignem: vt exiccetur. Quo
facto: ipsa materia in substantiam aliquantulum duram emutabitur.
Hanc ergo in mortario iterum teres cum pistello ligneo, superfundendo
aquam fontis puram, semper terendo. Et quando videbis materiam ni¬
gram esse: colabis aquam ab ipsa, & impones recentem. Et hoc fiat toties,
donec tota nigredo ab mercurio abeat & recedat vna tum sale. Et tunc est
preparatus ad ipsum Solem. Dehinc per lintheolum coletur tribus aut qua¬
truor vicibus, & vltimo per corium, sicut faciunt aurifabri. Veram ergo
sic habebis mercurij rectificationem. Sunt tamen aliqui, qui alio modo ip¬
sum praeparant: scilicet accipiendo capita allei, quae optime debent a corti¬
E iij cibus