821
ANTIGRAMANIA. 663
stionis expositio. Medicamentum vitio¬
sum humorem prouocat, si id praebeatur,
quod experientia docuit, inestque vitiosus.
Si nullus inest, & natura domat illud, vim¬
que eius extinguit, nihil admodum formi¬
dabile sequitur. Si contra agit fortiter
partibus vim affert alterando, colliquan¬
do, incidendo, &c. & si quid humidi adest,
illud infectum & nauseabundum factum
excutitur. Stimulata etiam excretrix pas¬
sim trahit ad intestina, non secus ac cale¬
facti renes in Diabete, attracta humiditas
corrupta extruditur, quod non raro in diar¬
rhoeis & Dysenteriis experimur, adeo vt
nonnunquam ob violentiam tractionis,
mordicationis, & acredinis secedat san¬
guis satis copiose effusus. Pro diuersitate
tamen medicinae diuersa sequuntur effecta.
Sunt enim alięlenes & benignae, aliae mali¬
gnae, aliae mediocres. Et quaedam compri¬
muntur somno, cibis, vel medicamentis
domantibus, astringentibus, & sistentibus
naturae impetum, id quod tamen non fa¬
cile fit in magnis furorib. Ideo circum spe¬
cti medici est dare pharmacum, qui non se¬
deat domi quietus, minimeque solicitus
quid fiat, siquidem, (vt Neoparacelsus)
sibi persuasum habet omnia acturam
naturam recte. Nouimus quaedam a
Paracelsicis polliceri tam dextra, vt ni¬
hil
Tt 4
Diuersa pur¬
gantium di¬
uersorum
effecta.
Pharmacum
purgans da¬
re est circum¬
specti.