509
RAYMVNDI LVLLI
priam speciem, & in suum proprium esse,
& ens, & sic dictus calor non cessat ope¬
rari infra suam materiam, vegetando,
pullulando, crescendo, & augmentando,
elongando, & extendendo, & etiam mul¬
tiplicando tantùm, & à quousque veni¬
at ad terminum, qui non habet amplius
materiam humidam, & tunc humor in¬
cipit terminari & inspissari per informa¬
tiuam virtutem alijs deferentem per con¬
cordiam, & calor per siccitatem mortifi¬
catur, quàm granum frumenti accipit in
sua terminatione per compactibilitatem
& duritiem, tantum & quousque altera
vice in resolutionem reuertitur & putre¬
factionem. Quapropter rota elemento¬
rum per naturam tota & in circuitu ro¬
tunda gyratur, & erit quousque venerit
ad suum proprium terminatum pun¬
ctum, & sic per euidentem ex perientiam
natura tibi ostendit, quòd virtus quae est
in potentia in semine bladi in nullo tem¬
pore posita est in effectum & actionem
productiuam & vegetatiuam, nisi post
corruptionem & putrefactionem suae ma¬
teriae propriae, quae causa est alleuiationis
& subtiliationis, & rarefactionis, quous¬
que veniat ad punctum generationis, quam
vocamus