113
Distillatio aceti & vrinae, ad resol. metal.
De modo distillandi acetum & vrinam humanam, in quibus
omnia metalla calcinata resolui possunt.
Caput. xxi.
In superioribus capitulis huius operis diximus, in ace¬
to distillato solui posse solem & quo etiam per ipsum quin¬
ta essentia ab ipso plumbo & anthimonio extrahitur.
Necessarium est ergo pro tyrunculis, modum distillan¬
di describere. Est enim quiddam magni descriminis in¬
ter distillationem aquę vitę, & aceti. Quia in aqua virę substantia melior
primo distillatur. In aceto vero vltimo. Ita quod aqua siue flegma in vino sit
posterius, in aceto vero anterius. Et ideo quum melior substantia aceti per
distillationem ad receptaculum dilabitur, habeas optimum acetum: quod
habere potueris, ponatur in cucurbitam, superimponendo alembicum, &
distilletur per cineres, vel in balneo mariae, cum igne lento, donec nulla plus
aqua egrediatur. Postea gustetur sepius atque sepius super linguam, si forti¬
ficatur in acetositate, cum quodammodo mordacitate aliqua, tunc tem¬
pus est amouendi receptaculum, & aliud in locum suum ponatur, quod
sit bene lutatum, & ignis parum augmentetur. Quumque videris paruas
lineas albas, quasi nubeculas in alembico: distillabis vltra: donec spiritus
egrediantur, quorum vaporositatem videbis eleuari in supremitate cucur¬
bitę, & egredi ex alembico in ipsum receptaculum. Sed quum videbuntur
tibi guttae sanguineae in alembico, iterum aliud receptorium anteponat,
& tantundem distiletur, donec tota materia sanguinea sit in receptaculum
egressa. Et haec materia valde est fetida, combustionem olens, & ideo hoc
acetum non est bonum ad resoluendum. Solem calcinatum, pro faciendo au¬
rum potabile, sed bene pro tingendis metallis, quia fetor ille combustionis
adhereret substantię. Solari ex qua potius aurum potabile corrumperetur
quam melioraretur. Si verò volueris distillare vrinam humanam, in qua pos¬
sunt resolui folia auri, vel etiam aurum calcinatum, ex quo ipsa vrina ita
distillata potest extrahere colorem, ad faciendum aurum potabile, iam mul¬
toties pręnominatum, que etiam habet maximam vim ad podogram, dum
pedes omni dieduabus vel tribus vicibus ex illa illiniantur, & de semet ip¬
sis exiccentur. Valet etiam ptisicis, & multis medicinis accommodari po¬
test quas breuitatis causa omittemus, dum etiam non sit hic nostri propoli¬
ti itaque distillabis humanam vrinam tali modo. Accipe vrinam hominis
sanguinei vel colerici sani, bibentis bonum vinum, qui nondum trigesimum quin¬
tum annum excesserit. Distillet quattuor vicibus per alem. in balneo mariae.
Postea