1015
LIBER II. 39
tempestates, & eo tempore miseris persuadere
mulierculis, vt hac aut illa ratione pluuias aut
grandinem sibi causare videantur: aeris tamen
dominus appellatur cacodaemon, nec veritati con¬
trarium hoc esse videtur, si tempestates cum in¬
ducere posse crediderimus. Cùm enim alia possit
plurima, quae praeter omnem nostrae rationis ca¬
ptum existunt, qui non possit ea quae fieri solent,
etiam naturaliter? Substantias ipse quidem face¬
re non potest, vt antea diximus: quod tamen non
citra conditionem intelligendum fuaerit, cum sub¬
stantias facere possit natura mediante. Potest ita¬
que cacodaemon nubes distumpere, vel aliò trans¬
serre, magno etiam ventorum turbine: aquas quo¬
que sursum tollere potest, vel eò, vbi in grandi¬
nem commutentur. Hac & alijs rationibus, quae
nobis incompertę sunt, cacodaemonis ope tempe¬
states inferunt lamiae, Deo tamen hoc ad punien¬
das regiones permittente. Praeterea magi (quo
nomine complectimur omnes, qui cacodaemonis
auxilio fruuntur) praestigiis & fascinatione, in¬
cantatione & veneficio plurima praestant. Fasci¬
natione quidem, vt spectantium oculos circum¬
veniat, atque adeò inuisibiles reddantur, aut va¬
rias assumant corporum formas: hinc manes, &
mortuorum animas in corpora ab inferis reuo¬
care creduntur necromantici, qualis ea saga fuit,
quae Sauli desperabundo daemonem effigie Sa¬
muelis obtulit. Veneficijs autem varios inferunt
morbos, & curant modo, qui nobis incognitus
sit, aut certè qui naturalem humani corporis mo¬
dum superet, methodicamque curandi rationem.
Hinc infantes etiam, & varia pecora enecant la¬
c 4