1015
LIBER III. 45
Fortuna cuiuscunque anni quomodo conie¬
ctari liceat.
FORTVNA cuiuscunque anni ex astris conie¬
ctari facilè licebit, si XII. XIX. VIII. IIII. ac XXX.
praecedentes quis considerauerit, & ad praeceden¬
tis anni conditionem comparauerit. Exemplum:
Volo scire, quae conditio futera sit anno 1554, in¬
choante mihi 24 die Septembris, vsque ad annum
1555 eadem die. Primùm considero annum 1542:
& eo anno feci iter nulla causa, suscepi filium, fui
infortunatus in lucro causa mea, non quòd mul¬
ti non me quaererent: edidi quaedam. igitur cùm
nunc non nabeam vxorem, reliqua omnia pro¬
portione habita correspondebunt. Similiter con¬
siderò annum 1535, in quo fui infelicissimus, vt
vnquam in vita: tristis, anxius, cum timore, par¬
uo lucro & ita comparabo hunc annum anno
1553, sicut annum 1535, anno 1534, in quo fui satis
felix. Idem ego faciam de anno 1546, in quo ha¬
bui augmentum lucri, sed anxietatem magnam,
& oppressus fui multum: similiter ad annum 1550
me referam, in quo fuit etiam anxietas magna, &
ita ad annum 1524, in quo suscepi in fine anni ho¬
norem cum contentione, sine vtilitate, & cum
anxietate magna. Causa verò horum est XII, quia
Iupiter redit ad eundem locum in natalitio die,
& completur ordo XII signorum in processu: &
Ptolomeus multum tribuit huic reditui: nec est
verisimile, quod tantùm tribuerit huic circuitui
locorum principalium, nisi id experimentis mul¬
tis comprobasset: ideò hic circuitus est poten¬
tissimus, & significat supra vitam, honores, & di¬