1015
LIBER III. 57
Ignem trahentia.
Heraclitus professus est, omnia fieri per litem¬
& amicitiam. Sic naphta trahit ignem, prosi¬
litque in eam vndecunque visam: similiter aproxis
herbę radix, à longinquo attrahit ignem, vt naph¬
ta. Cornelius Agrippa de occulta philosophia.
Ad ignem sole accendendum.
Ignis ex rotunda vitri phiala, aquę plena & im¬
mobiliter soli opposita, facilè excitari potest. Cum
enim directè soli obijcitur retro in linea amphoram
pertranseunte, obiectum illi fomentum combu¬
stibile, ignem ex radijs multiplicatis & addensa¬
tis, leuiter concipit: non sine spectantium mira¬
culo, qui ex aqua ignem excitari vident. Io. Bapti¬
sta Porta.
Mixtura, quae aqua accenditur.
Si vis facere imaginem aliquam hominis, aut
alterius, & quando ponitur in aqua accenditur,
& si extinxeris eam, extenuetur. Accipe calcem
non extinctam, & permisce eam aliquantulo cerę,
& oleo sesamino, & naphta, id est terra alba, & sul¬
phure, & fac ex illo imaginem: nam quando tu
roborabis aqua, accendetur ignis. Albertus.
Ignis, qui sputo accenditur: furibus atque latro¬
nibus maximo vsui.
[[Recipe, Olei sulphurini }
Laricini }
Cedrini }
Picis liquidae }
{ana. y xiiij.
Salis petrae y xvj.
Salis ammoniaci }
Vitrioli }
Tartari calcinati }
{ ana. y xiiij.
d 5