867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 539
Ex qua materia componuntur? GERON, Ex ea quae semper lenti
aliquid in se continet, veluti mel & zaccarum, vt affectui sit ac¬
commodata. Adeò autem liquida esse debet, vt per cochlearium
deuorari, vel ex rudicula delingi possit. Si humor è pectore du¬
cendus est, abstersoriam esse conuenit: si vlcus, & destillatio vr¬
gent, pituitae abstergendae idonea: vlceri siccando, quae citra ma¬
gnam astrictionem abstergit: ad sputum sanguinis, quae leniter
astringit, & conglutinat: ad laterum & pulmonum inflammatio¬
nem, ea quae modicè abstergit. MATHETES, Quae verò id prae¬
stant? GERON, Dulcia, mediocriter amara, & nonnulla acria. Ex
priorum numero sunt, quae etiam alimentis admiscentur, zacca¬
rum, sapa, vinum dulce, mel, ficus, eorumque decoctum, vuę pas¬
sae, zizipha, palmulae, ordei decoctum, & cremor, glyzcyrrhiza,
radix graminis recens. Ex secundis, nempe acribus recensentur,
radix enulę campanae recens, iris, scilla, porrum cum dulcibus
mixtum, vt quod pituitam crassam incidendo abstergat: amyg¬
dalae, pineae, auellanae, medulla quatuor seminum frigidorum
maiorum, gossipij, abstergunt. gummi autem tragacanthum, &
Arabicum, cremor seminis maluae, viscosa sunt. Vbi astringen¬
dum refrigerandumque est, cremor psyllij, & cotoneorum deco¬
ctum, albumen oui, cremor ordei ex vsu sunt. sic etiam conseruae
violarum, adianti, viscosae satis existunt. Interdum terebinthina
ad abstergendum calefaciendumque, & ad alia medicamenta reti¬
nenda adijcitur. MATHETES, Súntne etiam eclegmata in offici¬
nis parata? GERON, Maximê: vt, ad acres humores mitigandos
ducendosque, Iohoch ex amygdalis, ex papauere, ex nucleis pineis,
ex althaea, ex semine enici: ad frigidos & viscosos humores, ex
scilla: ad pulmonis affectus lohoch ex brassica, ex pulmone vul¬
lohoch sanum & expertum, vt postea audies. MATHETES, Quo¬
modo tu paras ad singulos humores?
LINCTVS AD INCIPIENTEM INFLAM¬
mationem.
GERON, Electarij diatragacanthu frigidi drachmae tres:
pilularum albarum, penidiarum recentium, zaccari candi singu¬
lorum drachmae duae: serapij violacei, quod satis est. Vtendum
ex rudicula glycyrrhizae, ita vt paulatim deglutiatur. At si mate¬
ria humorum partim fluxerit, partim adhuc fluat, hoc est, si nimis
tenuis euaserit, mixtum quoque erit auxilium, quo vtrique con¬
sulatur: eóque diaireos simplicis & syrupis ex ziziphis, siue ex
hyssopo parati: nec non electarij diaireos drachmae tres: diatraga
canthu frigidi drachma semis: penidiarum receitium drachma:
ferapij ex ziziphis, vel ex hyssopo, pro humoris tum qui iam
p 4
Linctus ex qui¬
bus fiant.
Humorem pe¬
ctore educant.
Pituitam is pe¬
ctore absterguus
Sanguinem in pe
ctore astringunt.
Linctus officine¬
rum.