1015
64 DE SECRETIS
Ligna quae a ttritu ignem concipiunt.
Quae ligna attritu ignem concipiunt, sunt quae
maximè calida, vti laurus, rhamnus, ilex, & tilia.
Menester verô morum addit: & conijciunt, quòd
ascias ilicò retundent, & hebetent. ex his omnibus
terebrum faciunt, vt attritu acrius resistat, & per¬
tinacius opus expediat. conceptaculum verò ex
molli, vti hedera, ferula, syluestri vite, & similibus
arefactis, & penitus humore omni exinanitis: ad
summum ea deteriora ad ignarium vsum veniunt,
& reijciuntur, quae vmbrosis contectisque locis
assurgunt. Et sic commodius expedies, nec refer¬
re arbitror, si laurum lauro, vel hedera enudata,
ferulam ferula confricaueris, & quod praestantius est,
fune super eam celeriter, & vehementer moto, &
vbi fumum eleuabit, adiecto minuti sulphuris
momento fomitem admoueris, vel arida nutri¬
menta, quae ex materia parabis aridi fungi: folio¬
rum excocti velleris, circa tussilaginis radices re¬
perti: ocius enim ignem concipiunt retinentque.
Ex ignarijs olea vt inepta reijcitur, pinguiori ma¬
teria, & immodico humore referta. Io. Bap. Porta.
Ex carabe ignis quomodo fiat.
Et dixerunt, in Carabe, quando multum teris
ipsum, & sufflas versus lampadem eum sufflatorio
inflammatur ex eo ignis magnus, & ab eo nihil
contactum comburitur. Albertus.
Ignem manu tractare.
Si vis portare in manu tua ignem, vt non offen¬
dat, accipe calcem dissolutam cum aqua fabarum
calida, & aliquantulum magranculis, & aliquan¬
tulum maluauisci, & permisce illud cum eo benè,
deinde