1015
LIRER III. 67
Ignis, qui oleo extinguitur, & aqua accenditur.
Hîc ea sunt consideranda, quae facilius in aqua
ardent, vel in ea sponte accenduntur, vti caphura,
& viua calx. Vnde si cera, naphta, & sulphure mix¬
tum composueris, ignemque concipiens, vbi oleum
inieceris, vel cęnum, extinguitur: reuiuiscit enim,
& malorem concipit ignem, infusa aqua. Hac fiunt
compositione faces, quae fluminum traiectu, & plu¬
uiosis temporibus non extinguuntur. Narrat Liuius,
vetulas quasdam in eorum ludis, accensis faciba
ex his confectis, Tyberim tranasse, vt miraculum
expectantibus, & cernentibus ostentarent. Io.
Bap. Porta.
Aqua ardens.
Vetus, validum. & nigrum vinum habeas, inde
intus viuam immitte calcem, tartarum, sal, viuumque
sulphur, vitreis chymistarum organis aquam exugi¬
to, naec mirè ardet, nec ardere desierit, nisi tota co¬
sumetur, vel parum relinquat. si in patinam, vel
aliud patentioris oris vas pones, & flammam ad¬
moueas, illicò ignem arripit: si in murum proie¬
ceris, vel è finestra noctu, innumeris scintillis, &
igniculis accensum aerem videbis: ardet in mania
bus detenta, nec comburit multum, id autem ad¬
uertito, si pluries distillabis, minus ardere, id ea¬
nim aceto contrarium aqua habet ardens. Si mi¬
nus phlegmate redundet vis, spongiam oleo ma¬
didam vasis ori in distillatione accommodato,
phlegma autem penetrare non sinit. Idem.
Flammam eminus proijcere.
Id commodè faciunt colophonia, thus, & suc¬
cinum pręcipuè: nam si flammam concipit, in al¬
e 2