1015
LIBER III. 69
sit, conceptum à metallo calorem cogit, ac intro¬
pellit, atque sic materiam in qua est, dissoluit.
Tertiò, si quid liquatum est ne vratur prohibet,
caloremque mitigat. Cardanus de subtilitate.
Qui fieri possit, latex in tenebris refulgens.
Tu, qui praeauidus ad lectionem rerum accedis,
quas larga, eademque prodiga natura humano
vsui liberaliter foeneratur, abditas, & delitescen¬
tes, eumque curat tenebris innoxium reddere,
(quod non est profecto aspernabile) ex ijs ingenio¬
require, quae praestare possunt. pleraque enim
habes, quae in noctibus sensum feriunt [sic], & cient,
multa, Aristoteles, multaque passim experientia
demonstrat: ceu bestiolae, ex insectorum gene¬
re, quas Graeci [GR]πυγολαμπαδας[/GR], Latini nitedulas,
siue cicindelas vocant. Sunt fungi, capita & squa¬
mae piscium, vt recentis trichiae, & vulgò hare¬
nagi dicti. Sic miluus, siue miluago, quod oculi
noctu splendeat, lucerna dicitur. Pectinum vn¬
gues in tenebris igne lucentes, & in ore manden¬
tium. Sic luporum, & aelurorum oculi. Estque
in Germaniae saltu, in Hercinia, apparens volu¬
cris, cuius lucent pennae ignium modo, earum¬
que splendore viatores, per innumeras illas soli¬
tudines, itinerum dubios moderantur euentus.
Sic de spondylis, plerisque ostracodermorum
generibus, vel super eos insidente musco. Aglao¬
photidis marinae, & terrestris meminit Aelianus.
tale nomen à splendore lucis inditum, aliaque
maris alumna animalia. Saepè manibus marinam
aquam exagitatam, igneis scintillis corruscan¬
tem vidimus. Narrat losephus vallem, in qua
e 3