113
Dosis
huius au¬
ri pota¬
bilis.
Et de mirabili eius virtute.
in magnitudine quarundam margaritarum, & est ipsa vera quinta essen¬
tia. Si ergo cum ea volueris facere aurum potabile iustum & verum, habe¬
as foliorum auri finissimi. z.i.quę debent immiscen cum quintę essentiae.
z.i. fz, & superfundatur de meliori aqua vitae composita, quàm habere po¬
teris in quantitate librarum duarum & semis. Potes etiam addere duode¬
cim partes de quinta mellis essentia: & tunc vitrum debet optime lutari, &
debet poni in Balneo Marię, & videbis mirabilem operationem, & vnio¬
nem ipsius auri & quintae essentiae, quia semper simul ascendent & descen¬
dent, donec ambo conuertantur in oleum spissum, sicut est sanguis huma¬
nus. Quumque videris hoc oleum ita esse coagulatum, sinas infrigidari vi¬
trum, deinde claudatur optime, & ponatur in cellario, & ibidem de semet
ipso soluetur toties, vt non possit amplius coagulari, etiam de maximo ig¬
ne. Tunc scias ipsam materiam esse satis paratam. Hoc ergo oleum est opti¬
ma medicina in omnibus grauibus. egritudinibus. Est quoque pręseruati¬
uum hominum sanorum amorbis. Caue ergo, ne detur sano vel morbido
nisi ipsa necessitas exigat: ita quod in tribus mensibus dabis saltem tres gut¬
tas, quia si sepius dares, ipsa anima ex eo tantum delectaretur, & tantum
gauderet, quod etiam ab ipso corpore posset secedere: Quum vero dederis ali¬
cui in aestate, dabitur cum aqua fontis pura. In hyeme vero cum iure capo¬
nis, vel cum vino. Si autem velis facere lapillos siue Cristallum breuiori
modo, distilletur flegma quod remansit, quando prima vice aquam distil¬
lasti. Ponatur in cucurbitam distillando per arenam, donec nigra materia
tenuis sicut vinum grossum & spissum in fundo remaneat, quae debet re¬
poni in aliam cucurbitam, iterum flegma superinfundendo & distillando
sicut prima vicae, & iterum ita fiat, vt possis extrahere materiam illam,
quae debet imponi in caldare, & ibidem permaneat, donec iterum in tenu¬
em substantiam vertatur: sicut fuit in principio. Accipiatur deinde & re¬
ponatur in cellario, ipsum vas optime cooponendo, vt nihil impuri pos¬
sit incidere: & ibidem infrigidetur per spacium vnius mensis: vel paulo plus.
Quae quum permanserit ita in cellario per praedictum spacium temporis,
superfundatur de aqua fontis clara, & manu simul misceantur, & coletur
in vrceum vitreatum, & inuenies paruos lapillos translucentes sicut Cri¬
stallus, & est ipsa vera terra, quae debet teri, & admisceri auro, quod est in
circulatorio, cum ipsa quinta essentia vini & mellis, & videbis solutionem
auri. Reliquum vero extrahatur & fiat oleum, vt supra monstratum est. Et
hoc modo etiam habebis optimum aurum potabile.
De auro potabili cum vino gręco vel similibus & speciebus
aromaticis. Cap. xxxij.
Recipe