509
RAYMVNDI LVLLI
tunc non est nisi vnum compositum, ve¬
rum nigrum sicut carbo. Quapropter tunc
apparet, quòd noster Mercurius non est
femella conueniens, cùm corpus sit de
tam magna puritate, quòd per suam ma¬
gnam claritatem corpus compositum
corrumpit, & habet potentiam diuiden¬
di suam naturam ab natura extranea,
quae venit ab elementis in eorum coniun¬
ctione. Ob hoc indiget alia nobili femel¬
la, quae habeat potestatem per vicinitatem
recipiendi & portandi, & nutriendi no¬
strum charum infantem absque deperdi¬
tione suae nobilis materiae, propterea ver¬
titur nigra, quia ipsum totum vult reti¬
nere. Tunc poteris dicere quando vide¬
ris hoc, quòd luna patitur eclipsim supra
totam terram, quàm portat in suo ventre,
& sol similiter, quoniam nihil inde vide¬
tur, quoniam ambo eclipsim patiuntur.
Et sic vidimus. Vnde sunt multi Astrolo¬
gi, qui credere nolunt, dicentes, quòd hoc
est contra naturam, & de hoc dicunt ve¬
rum. Sed non habent intellectum naturę,
quia contra naturam est corrumpere con¬
positum, quòd ipsamet creauit per suam
diligentiam magnam. Igitur necesse est
fili, quòd dicta femella sit substantiosa in
natura,