1015
108 DE SECRETIS
tentia illius abhorret auctoritas:) solo affectu, &
imperio tales producere potest affectiones. Pla¬
cet Musaeo, quod amoris fundamenta oculus ia¬
ciat: & pręcipuè ad amandum illices sint, & ex ad¬
spectu amorem nasci dicit Diogenianus, vbi in co¬
gnitum amore non posse dicit: & tanquam pro¬
digij loco Iuuenalis de amante refert.
Qui nunquam visae flagrabat amore puellae.
Nitidus enim oculorum obtutus visam ad insa¬
niam compellit, amorisque allicitur per oculos ru¬
dimentum. Reliqua vero membra non verè dant
causam, sed concitant, vt formę lenocinio cernen¬
tem remorentur visis rebus illectus, & immoran¬
tem obtutu feriant, & ibi cupidinem excubantem
aiunt sua mittere tela, vt emissus ex oculis aculeus
instantis confugiat, ac praecordia perurat. Apu¬
leius. Isti enim tui oculi per meos oculos ad inti¬
ma delapsi, acerrimum meis medullis commouent
incendium. Iam non paruam tribuimus quaeren¬
tibus radicem, ne penitus, maleque mentis compos
extiteris, multis corroborare poteris. Quod si ali¬
quibus fortasse mirum fuerit, morbis perpensis,
qui ex contagione eueniunt: vti pruritum, sca¬
biem, lippitudinem, epidimiam: si tactu, visu, lo¬
quela, astantem inficiat, facileque tabem contrahat:
cur amatoria contagio, morborum omnium gra¬
uissima pestis, non illico homines inuadat, ac pe¬
nitus consumat? Nec in alijs solùm, sed in ipsos
quoque relabitur, immissumque fascinum ipsi alli¬
ciunt. Veteribus quoque scriptis proditur de Eu¬
telida, qui refluxionibus, aquis, speculo vel fonte
resilientibus in videntem imaginem retorquen¬
tibus, sibi fascini perniciem intulit author.
[GR]Ευτελιδα[/GR]¬