509
THEORICA.
88
Quomodo lapis sortitur diuersa no¬
mina per suos diuersos
effectus.
CAP. XLVII.
Fili quando voles nostrum magisteri¬
ùm incipere, non opereris, nisi de na¬
turis melius lucentibus. De quibus na¬
turis melius lucentibus minor mundus
creatus est, quas tibi nominabimus per
suas proprietates. Scias ergo fili, quòd sul¬
fur est ignis, & magnesia est charissima
nostra terra, & secundariè est aer noster,
& argentum viuum est aqua nostra viua,
quae fluit & currit per totum corpus. Sed
spiritus secretus est aqua secunda, à qua
omnis res habet accipere nutrimentum,
& omne germen, vegetationem, & omne
lumen illuminationem debet habere. Si
autem operationem desideras facere ma¬
gistraliter, & per artem sine falso, necessa¬
rium est, quod in coaequalitate naturali
ducas omnes istas naturas, scilicet cali¬
dum & frigidum, humidum & siccum,
masculum, & femellam magistraliter.
Ex hac coniunctione patet principi¬
um