1015
LIBER V. 113
piosum fert vinum, suauiter redolet: racemosa est,
ruthę folio, radice valde longa, exilique, nunquam
floret. Vsus igitur herbę huius vitam producere
creditur: nec ratione caret, quod ex proprietate
fit. Cardanus de Variet.
DE MORTE. CAP. II.
Mors vt leuior reddatur.
Mors homini minus molesta est ex senio, vt
Aristoteles inquit: hoc solo deterior, quòd antè
multa perfert incommoda adeò senex. Proxima,
quae ex viperae cuiusdam morsu contingit, cuius
meminit Plutarchus. Succedit huic, quae ex po¬
tu meconij: nam dormientes pereunt. Quarta fit
potu cicutae, de qua aliâs, authore Theophrasto:
sed haec torquet persaepe, vt & meconium: viperae
autem morsus non adeò cuique in promptu est,
Quinta fit dealbatis nuper cubiculi parietibus,
accensisque carbonibus cùm quis dormierit. In¬
terrogaui enim iam deprehensos, ac penè mor¬
tuos, qui mihi retulerunt nil sensisse mali. Vlti¬
ma contingit his, qui in aqua suffocantur: nam
quae ex sanguinis profluuio accidit, iuxta finem
laboriosa est, vt Tacitus refert. Card de Variet.
Vt quis ridendo moriatur.
Ranae, buffones, serpentes, & quaecunque ve¬
nenosa reptilia gaudent in planta, quae apium ri¬
sus dicitur, de qua ferunt medici, si quis comede¬
rit, ridendo moritur. Cornel. Agrippa.
Vt quis sime cruciatu expiret.
Crudorum porrorum succus Plinio inter dele¬
teria recensetur: nam fama est, Melam equestria
h