1015
LIBER V 115
maluatici cyatho guttulas absumes, tribus die¬
bus liberat. si illicò succurris, semel tantùm suf¬
ficiet exhibita. Alia autem sic parant venena: Ru¬
betam cum aspide maximè virulento, vipereoque
scatente veneno plumbeo condunt organo, quò
aptius extrahi possit aqua. inde ambo acribus
verberibus excruciantur, vt ita excandescant: in¬
tus enforbium & christalli immittunt spumam
in tenues pulueres, inde leues subiiciunt prunas,
paulatim aquam distillando detrahunt, plumbea
seruant pixide, cuius si quotidie exhibeant guttu¬
lam, in mense necat, sensim corpore tabescente,
magis vel minus, vt illius erit natura, qui vene¬
num hauserit. Oportet autem aquae, dum eli¬
ciuntur, cauere: pernicialem enim & strangulan¬
tem halitum eructant, & spirando noxius extra¬
hitur aer ille, quibus succurres antidotis, quae su¬
prà diximus. Delo autem necandi experientia
multa sunt: vnde ignorantes saepe necantur ho¬
mines: vt autem ab iis praecauere discant, ap¬
ponemus aliqua: Aneo vase intus stanno, vel
plumbo non illito veterem condunt rubetam:
execrabilis enim est virulentiae, & cum eo simul
lineum immittunt paninum per dies aliquot: &
iusdem sanie inficitur, quae ore vomitur, quo
si naturae hostium post coitum absterseris, bre¬
ui interit ictu, cauetoteque ab inimicis luxuriatis
mulieribus. Surdi aspicis sputum illicò enecat,
& marini canis sel. Fit & alia necandi techna: Ar¬
genteam pateram accipiunt concauam, qua ru¬
betam cooperias, inde lentum suprà admouent
ignem, paulatimque decoquunt. oris autem va¬
pores & virus, quod eructat noxium, per argenti
h 2