118
DE
SECRETIS
nes.
sic
boli
Armeni
praeparati,
&
smaragdi
pul¬
uerati
pusillum,
vas
tribus
mensibus
fimo
obrui¬
to,
nec
tamen
deficiat
theriacae
optimae
duplum.
inde
per
colum
traiicito,
&
in
vas
seruato
stanno
sublitum,
eo
cordis
perungatur
regio,
hypocon¬
dria,
pulsus
omnes,
&
dorsum,
&
illicò
ferarum
omnium
ictus
facit
irritos:
vnde
in
iis,
&
inferiùs
scribendis
non
aliud
praesentius
exhiberi
poterit
remedium.
Ioan.
Bapt.
Porta.
DE
SANITATE.
CAP.
III.
Ad
corporis
robur
augendum.
Omnia
animalia
longaeua
ad
vitam
conferunt
longaeuam:
&
quaecunque
habentia
in
se
virtu¬
tem
renouantia,
conferunt
ad
nostri
corporis
renouationem,
&
iuuentutis
restitutionem,
quod
Medici
se
nosse
multoties
ostenderunt:
sicut
ma¬
nifestum
est
de
vipera,
&
serpentibus.
Et
notum
est,
quòd
cerui
renouant
senectutem
suam
come¬
stione
serpentum:
eodem
modo
phoenix
renoua¬
tur
per
rogum,
quem
sibi
construit.
&
similis
vir¬
tus
est
in
pellicano:
cuius
dexter
pes
si
sub
fimo
calido
ponatur,
post
tres
menses
regeneratur
ex
eo
pellicanus.
Idcircò
Medici
quidam
quibusdam
confectionibus
ex
vipera
&
elleboro,
&
ex
quo¬
rundam
eiusmodi
animalium
carnibus
confectis,
promittunt
restituere
iuuentutem,
&
restituunt
quandoque,
nonnunquam
etiam
talem,
qualem
Medea
Peliae
seni
promissam
restituit.
Creditum
quoque
est,
vrsi
sanguinem
applicato
ore
è
recen¬
ti
vulfere
haustum,
hoc
potionis
genere
corpo¬
rei
roboris
incrementa
praestari:
quia
id
animal
robustissimum
sit.
Corn.
Agrippa.
DE