867
Linctus ad som¬
num.
Confectio ex pa¬
pauere.
Diacaryon.
544 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ECLEGMA AD SOMNVM CONCILIANDVM.
Conseruae ex nymphaea semuncia: conseruę ex rosis drach¬
mae duae: syrupi ex papauere, quod linctui parando satis est, no¬
ctu ante somnum exhibetur: vel tragacanthi frigidi, diacodyon
ex sapa singulorum drachmae tres: syrupi ex papauere quod satis
est. noctu deglutiendum dato. Huc pertinet etiam confectio ex
papauere. ex pastillis autem, quos officinae trochiscos ex carabe
vocant, nonnihil superioribus adijci debet. si calida est defluxio,
etiam opij vsus tutus est. His diacodyon Galeni per se annumera¬
ri potest. Ad oris, tonsillarum, vuę inflanimationem, & rheuma¬
tismos faciunt confectiones, quae Galenus Diacaryon nominat.
MATHETES, Qui linctus seu eclegma, in officinis seplasiariorum,
parati inueniantur, etiam recenseas, oro.
LINCTVS OFFICINARVM
GERON, Inter hos primum locum obtinet, qui ex papaue¬
re paratur in hunc modum:
DIACODYON SIMPLEX GALENI.
Capita papaueris albi mediocria, non nimis aut viridia, aut
matura, in aquae pluuialis, aut fontanae libris tribus, ad horas vi¬
ginti quatuor macerantur: deinde coquuntur, dum intabescant:
postea colantur, additísque duabus mellis libris, iterum ad iu¬
stam spissitudinem incoquuntur. hodie ex zaccaro parantur. De¬
fluxionibus ac rheumatismis è capite ad pectus, & pulmones tul¬
sique inde ortae conducunt.
DIACODYON EX SAPA.
Decocti superioris librae duae: sapae vini dulcis librae toti¬
dem: glyziyrrhizae radicis, vel succi ex Creta allati vnciae duae:
coquuntur ad spissitudinem moderatam. Hoc diacodyon magis
conuenit, vbi humorum tenuium, acriumque è capite fluxus,
[GR]καθάρῥοι[/GR] gręcis dicuntur, & asperam arteriam infestant, perpetuáque
tussi somnum impediunt: sicut illud quod ex melle paratur, ac¬
commodatius est, vbi crassior, copiosiorque humorum materia
è cerebro descendit in pectus & puliones, reijcique per sputum
postulat. aliquando vtrunque diacodyon permiscetur, pro rheu¬
matismi natura: sic tamen, vt ad id, quod magis vrget, huius mi¬
nor, vel illius maior modus praescribatur. MATHETES, Quae me¬
diocris mensura est? GERON, Duorum cochlearium. ea verò au¬
geri pro corporis magnitudinis, aetatis, temporis, & regionis ra¬
tione poterit. nam si haec omnia frigida fuerint, minùs ex dan¬
dum erit: si verò calidiora, amplius.
DIA¬