509
RAYMVNDI LVLLI
test, imo ipsam omnino secundum eius
potentiam annihilat cum sua proprietate
velit, quòd nulla corruptio post eum sit
per differentiam magnae contrarietais,
quae est inter proprietatem ignis, & impu¬
ritatem aliorum elementorum. Ideo fili
necesse est tibi, quòd primò habeas ele¬
menta praeparare cum purgatione philo¬
sophicali, quousque tu habeas illam puram
naturam, quae puro elemento est appro¬
priata, & primae rei à centro ipsorum ex¬
tractae in forma crystallina clara & resplen¬
denti, & hic, id est illud elementum, ignis
dicitur) qui est incorruptibilis, per quem
dicunt philosophi, quòd corpora resol¬
uuntur in argentum viuum quem aufer¬
re sapientia est. Quia iam tibi diximus in
capitulo formae maioris quòd terra quam
calcamus non est purum elementum, sed
elementatum à vero quinto elemento,
quia in suo centro reperta est virgo & ve¬
rum virgineum elementum, & sic de alijs
elementis intelligere debes. Hic iterum tibi
dicimus, quòd omne illud quod non erit
de pura elementorum natura combure¬
tur, & ex toto annihillabitur, & tunc ipsa
elementa pura, clara, & munda remoue¬
bunt, & terra resplendens clarior crystal¬
lo.