509
RAYMVNDI LVLLI
Quomodo tota substantia lapidis est
impregnata igne spiritus quin¬
tae essentiae. Et de gumma
philosophorum.
CAP. LII.
SCias fili, quòd substantia lapidis no¬
stri est tota pinguis & igne impregna¬
ta, in quo mouetur, & est absconditus spi¬
ritus quintę essentię, & ibi habitat, scilicet
in sphaera ignis, cùm lapis noster qui est
spiritus quintus est totus igne plenus, &
est in omnibus quatuor elementis diui¬
sis, vel non diuisis, & in omnibus habitat
draco scilicet ignis, in quo est lapis noster aereus.
hęc proprietas est in omnibus mundi compo¬
sitis. Et ideo dictum est, quòd lapis noster
est in omnibus compositis mundi, & per totum
mundum per illos qui bene intelligunt, sed
differentia est inter lapidem, & lapidem. Nam
temperamentum fieri non potest, nisi per
fermenta quae habent necessario fixare la¬
pidem, postquam versus est in naturam
metalli, scilicet sulfur & argentum viuum
& non exit fermentum de hoc vel hoc,
sed de sole & luna tantum. Cùm nihil pe¬
timus, nisi quòd lapis conuertatur in su¬
um