1015
LIBER V. 131
sitionem antidoti è duabus nucibus siccis, ficis
totidem, & rutae folijs viginti simul tritis, addito
salis grano. Qui hoc ieiunus sumit, nullum vene¬
num illo die timeat. Prodest eadem antidotus mi¬
rabili successu aduersus grassantis pestis contagia,
ieiuno ventriculo deuorara. Testes sunt multi cum
noti, tum ignoti, hac antidoto per magnas & de¬
ploratas pestilentias me admonente & ministran¬
te seruati. Mizal.
Aduersus venena.
Lapidem efficacissimum esse aduersus venena,
testes sunt magnę authoritatis & antiquitatis me¬
dici quam plurimi. Talem gloriantur se vidisse Iu¬
lius Scaliger & Amatus Lusitanus: traduntque,
peste correptis efficaciter dari cum vino momen¬
to. Nam tantus illius vi & praesidio cietur sudor,
vt penè totum corpus eliquari credas: quo vno
pestilens virus foras truditur. Lapidem hunc
Arabes medici Bezoard vocant, & ab eo alexiphar¬
maca, remedia aduersus venena, Bezoardica. Mi¬
zaldus.
Ne quis à veneno afficiatur.
His accedet ex Didymi sententia, quòd si quis
miliarem panem praesumpsit, nunquam à veneno
noxam incurret. Mizal. mem.
Medicamentum Regis Mythridatis aduersus omne
venenum & praecipuè pesti¬
ferum.
Plinius lib. 23. cap. 8 scribit. Cn. Pompeium in
sanctuarijs Mythridatis maximi Regis deuicti in¬
uenisse in peculiari commentario ipsius manu con¬
i 2