509
THEORICA.
98
mandum vnum corpus cum tali poten¬
tia, quod iacet mortuum in terra: & do¬
cere te, quomodo poteris illud corpus
trahere à suis compositis creatis, & tibi
ostendere suam creationem, qualiter con¬
uertit materiam de potentia in actum ge¬
nerationis. Artista igitur, fili, subtilis
habet multum inspicere, qualiter ope¬
ratur natura, vt per artem ei assimilari va¬
leat, & eam insequi quantum est possi¬
bile, & illud, quod non est possibile, quòd
per ingenium intellectuale sciat supple¬
re ad respectum naturae, si rem nostram
desiderat, quae perficitur per naturam, & il¬
la simpliciter nascitur de tertia virtute,
quam intelligere potes per secundam. Et quan¬
uis dixerimus, quòd sunt tres formę, non
est tamen vna tantùm sola, quia non acci¬
pit finem terminationis nisi per naturam
sui generis, in qua per cursum naturae in¬
fluxa est & capta per illam in formam
substantialem, sine qua nulla res mundi
potest viuere. Et ad hoc faciendum
intelligere nos fortificamus ad aperien¬
dum intellectum humanum vt sciamus,
quòd dicta virtus est influxa humidis ra¬
dicalibus, quę sunt imbuta in partibus es¬
sentialibus rerum compositarum Mercu¬
riali¬
O ij