509
THEORICA.
99
CAP. LIIII.
Post haec fili volumus tibi reuelare na¬
turam menstrualis foetentis, in quo
gnis contra naturam est, qui totum lapi¬
dem nostrum in quendam draconem trans¬
mutat fortem guttorosam, qui ingro ssat
& impregnat matrem suam. Et dicimus,
quòd natura ipsius est in sua natiuitate
prima in complexione frigida & sicca in
quarto gradu, & substantia eius est pon¬
tica: sed per suas digestiones & decoctio¬
nes de natura in naturam mutatur, & de
sapore in saporem. Nam cùm materia sub¬
iectum sit transmutationis, statim ipsa
proprio suo nomine in se contrarietatem
recipit. Et si habeat mouentem, & mota
sit secundum hoc in contrarietatem, ha¬
bet & possidet contrarietatem transmu¬
tationis secundum contrarium propin¬
quum illius entis, à quo mouetur contra¬
rietas. Nulla res aliam corrumpit, nisi illa
quae superat aliam in qualitate contraria,
sicut est calor & frigiditas. Et non sit eius¬
dem generis, sicut calor tolerabilis &
intolerabilis destruens naturalem sen¬
sum. Et ideo parua flamma cito deuasta¬
tur per maiorem, ratione suae excellentiae
O iij
ma¬