1015
doublecross
Milant
Vah
Vitalot
140 DE SECRETIS.
autem balneum nouies, & semper iterandum est,
& semper recens parandum. Ex libro manuscripto.
DE MORBIS PARTICV¬
laribus.
DE MORBIS CAPITIS.
Doloris capitis praecantatio.
CAPITIS dolorem leua¬
re vidi suspensum chirogra¬
phum, vt à latere vides, cùm
patiens qui nullum ex me¬
dicina praesidium sentiebat, ter Dominicam quam
vocant orationem recitasset. Cardanus.
Ad capitis dolorem.
In olea mirabile est, quòd opem quandoque sen¬
serunt, & à capitis dolore absque vllis medicamen¬
tis leuati sunt, qui folio eius hoc nomen (Athena)
scripserunt, ipsumque folium capiti circunliga¬
runt: quemadmodum tradit Zoroastres, in suis
de agricultura commentariolis. Quod vnum quia
vnam superstitionem redolet, tibi aestimandum
relinquo. Mizaldus.
Ad capitis dolores.
Magnes ipse capiti admotus, dolores, omnesque
eius querelas obliterat. Quod ex veterum com¬
mentarijs se transtulisse scribit noster Hollerius.
Ad capitis dolorem.
Recipe summitates salicis, q. sufficit.
Rorismarini parum.
Coquantur in aceto vsque ad tertiae partis con¬
sumptionem