113
EPILOGVS.
Habes ergo mi Foelix iucundissimi hoc opus tibi dicatum,
quod quanta ex lectione collegerim, facile a diligenti lectore
potest dignosci. Quod vtinam eo ab omnibus suscipiatur ani¬
mo, quo a me est editum. Potuissem multa in serere, atque adij¬
ere. Sed quum adeo copiose de omnibus his duo contul erna¬
les, Arnoldus scilicet, & Lullius, tum etiam eorum discipulus loannes de
Rupescissa, alijque quam plures modernorum disseruerint, non immerito, ne fur¬
ti accusaremur, pleraque non illepida omisimus, quam quam plura ex eis depromp¬
serimus. Ingenui enim pudoris est (teste Quintiliano) profiteri per quos
profeceris. Adiunxissemus plura, nisi tedium legentibus ingerere putasse¬
mus. Longa enim lectio sepius deturbat legentem. Ideoque receptui canere
& reliqua, quae eiusdem sunt artis, in calamo relinquere consultum videba¬
tur. Tu mi Foelix hoc opus commendatum habe: & pro viribus: vt semper
erga me fuisti humanissimus, ab inuidorum morsibus defende. Suscipi¬
es breui tempore, deo sanitatem & bonam valitudinem prestante, maiora,
accuratiori etiam perlustrata lance. Temporis enim breuitate impulsi, par¬
tim incorrecta: partim semiperfecta reliquimus. Qua ex re, si quippiam in
eo inuentum fuerit: quod lectori rabido non faciat ad stomachum: tempus
breue me excusaturum non ambigo. Vale: & philippum tuum: vt consue¬
sti: amato. Exactum Friburgi Heluetiorum. vi. Kalendas Martias. An¬
no Domini. M. D. XXV.