509
RAYMVNDI LVLLI
tum remotae sunt cum proprio medio, quae
necessarium est quod scias, si velis princi¬
piare, & incipere respectu naturae & scien¬
tiae, qualiter sermone rustico nominan¬
tur.
De principijs naturralibus confusis.
Et quomodo generantur per
virtutem successiuae ope¬
rationis in altis na¬
turis.
CAP. LVI.
PRincipia naturalia confusa in opere
naturae, sunt spiritus foetentes & aqua
viua, quae vocatur aqua sicca, & tunc dicta
est medium reale. Spiritus foetentes sunt
media secunda, quę participant inter cor¬
pus & spiritum. Et alio modo nominatur
sulfur & ignis. Et sunt quemadmodum
sperma masculinum, quod est medium
ctiuum inter menstruale & ignem effe¬
ctiuum. Et aqua viua est argentum viuum
congelatum in sulfur, sicut menstruale,
quod congelatur in substantiam embri¬
onis. De materia ista postmodum succes¬
siuè in suo proprio vase minerali genera¬
tur & creatur, scilicet in suae terrae visceri¬
bus,