1015
150 DE SECRETIS
Ad narium obstructionem.
[[Recipe Succi betae,
Succi maioranae ana y. j.
Olei amygdalarum amararum z. j.]]
Misce, & per nares attrahantur. Fiorauantus.
Ad sanguinem sistendum.
Sanguis ex quacunque parte corporis immo¬
dicè fluens ilicò sistitur, si subtili & raro bombace
inuolutum stercus suillum, adhuc calens, in na¬
res, pudendum muliebre, aut locum alium san¬
guine manantem intrudatur. Quod rusticis po¬
tius quàm aulicis scriptum erit, vt similes habeant
labra lactucas. Mizaldus.
Ad sanguinem sistendum.
Si sanguis fluat è naribus, constricto eiusdem
partis digito persaepe sistitur. Alij in fronte patien¬
tis ex illius sanguine scribunt CONSVMATVM
est. Cardanuis.
Sanguis vt cohibeatur, praecantatio.
Sic mihi contigit, vt aliquando praeciso labio
sanguis nulla arte nosset cohiberi, tum maximè
quia comedebam, salem imposueram, perstrinxe¬
ram, nihil proficiebat, praecantatione vsus sum il¬
la. quae à passione Domini sumpta est, & ilicò me¬
admirante cessauit, neque loquente, nec come¬
dente apparuit sanguis, etsi locus egregiè tum do¬
leret, & vulnus appareret. Miraberis, nescio ego
en fides, an verba profuerint. Verba haec sunt,
SANGVIS MANE IN TE, SICVT FECIT
CHRISTVS IN SE. SANGVIS MANE IN
TVA