509
RAYMVNDI LVLLI
quis spiritus in natura sua sit melior, & in
opere nostro sit propinquior, cùm secun¬
dum rei veritatem argentum viuum pur¬
gatum sit ab ea, sine consumptione suae
purae substantiae, sicut per naturam vide¬
tur, & quòd nos & alij vidimus per artem,
quòd natura eum in purum metallum per¬
mutat, & per artem in puram medicinam,
quòd fieri non posset, nisi eius pura sub¬
stantia perpetua esset contra ignem, qui
non vult nisi res puras, & quia substantia
sua est pura, in igne quiescit sine termina¬
tione consumptiui finis. Et sic apparet,
quomodo per aquam bonum poteris cogno¬
scere spiritum, & per spiritum aquam, quae
causa est suae rectificationis. Fili elemen¬
talis ignis, & qui elementat elementa, non
potest à corporibus animam trahere, sed
aqua foetans bene trahit virtute amoris
participantis inter ea per media eorum prę¬
parationum. quia per ipsas praeparatio¬
nes trahuntur ipsorum animae ac fortitu¬
dines, quae sunt magisterium nostrum,
distillando, & redistillando, soluendo, &
congelando. Et sic fili aqua nostra facit
totum corpus spiritum, & argentum mor¬
tuum in substantiam viuam vertit. Postea
mortificat & reuiuificat in sua propria na¬
tura.