509
THEORICA.
114
ram aquam, & fermentum, gummam, &
nostram salsaturam secundam, amaram &
asperam, quae omnia corpora soluit, virtu¬
te composita, & proprietate per secundam
digestionem acquisitam. Et pòst per aliam
idigestionem habet majus posse. Et sic in¬
telligere potes, quòd in nostro magiste¬
rio sunt tres propriae terrae, tres aquae, &
tria propria fermenta, tres propriae gummae,
tres proprię salsaturae, & tria propria ar. vi.
congelantia, sicut potes intelligere per ope¬
rationem triangularis figurae, per quam con¬
stitutae sunt tres principales reductiones.
quę sunt totius magisterij nostri complemen¬
tum, sicut in nostra declarabimus practi¬
ca. Ideo fili argenti viui custodi, & quòd congele¬
tur in mineris terrae suae. Nam illud est argentum vium
nostrum, nostra gumma, terra nostra, salsa no¬
stra, amara, quę dulcificatur virtutè redu¬
ctionis tertię. Et est fermentum nostrum, no¬
strum elixir, & medicina nostra ad omnes infir¬
mitates. Haec est aqua nostra, non aqua vul¬
garis Mercurialis de phlegmaticis, sed est
illa quam diximus quae est in multum cali¬
diori natura, quàm sit ignis. Quapropter
Hippocrates, Auicenna, Auerrois, Galie¬
nus & alij philosophi appellarunt vrinam
iuuenum cholericorum scilicet aqua fortis
acuta.
Q ij