509
RAYMVNDI LVLLI
non est nisi aurum & argentum liquefa¬
cta & fusa intus & exterius videlicet in re
corruptiua, quae igni lapidis subalterna¬
tur, cùm ipsa sit contra naturam, quae cor¬
pora sunt virtute ignis menstrualis lique¬
facta & fusa intus & extra, & post depura¬
ta & separata ab eo, & à tota sua originali
labe ac macula. nam aurum, quod est in¬
combustibile remanet fusum & liquefa¬
ctum, & est aurificans in dicto Mercurio,
quia substantia sulfuris fit vniuersaliter
dispersa per totam suam substantiam. Et
Mercurius est in re seminali totus fermen¬
tatus propter dulcedinem auri, quae nu¬
trit semen, mouet & multiplicat, vt videre
poteris in rebus naturae. Intellige ergo fili
Mercurium nostrum & suam proprietatem,
& modum suae copulationis, & in quo lo¬
co se habet administrari, & quantum ar¬
viuum ab argento extractum se copulat
bene auro. Ne quaeras igitur operari, nisi
cum Mercurio & luna pro argento, &
Mercurio & sole pro auro. Nam aurum
non est resolubile, nec reducibile, nisi cum
propria natura sua. Quare debes bene di¬
scernere, quae sunt materiae, quae sic nomi¬
nantur, vt in qua figura, & materia ipsa
sunt.
De